monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 8 > bsbClm6343.38 > sectio 11 > Ezechiel, 18 > csg457.92 > sectio 19 > sectio 3 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 25 > csg68.398 > sectio 5 > sectio 12 > sectio 55 > 8
Hrabanus Maurus, Martyrologium, IULIUS. <<<     >>> SEPTEMBER.

csg458.134  csg457.104  AUGUSTUS. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 KAL. AUGUSTI. Sanctorum Machabaeorum septem fratrum cum matre sua, qui passi sunt sub Antiocho rege. Romae dedicatio primae ecclesiae a beato Petro constructae et consecratae.
2 IV NON. Romae Stephani papae, qui martyrio coronatus est in persecutione Valeriani principis. Eodem die natale sanctae Theodorae cum tribus filiis suis, in provincia Bithyniae, urbe Nicaeae, tempore Diocletiani sub comite Leucadio, qui hanc ferro vinctam cum filiis consulari Bithyniae Nicetio destinavit. csg458.135 At ille primo eius filium primogenitum Evodium Christum fiducialiter confitentem fecit fustibus caedi. Deinde illam cum omnibus filiis csg457.105 igne consumi. Scriptum in passione sanctae Anastasiae.
3 III NON. In Antiochia sancti Stephani protomartyris, ubi haberi dicitur unus de lapidibus quibus in brachio percussus est, et multas ex eo virtutes sanitatum fieri. Eodem die in Hierosolymis inventio corporis eiusdem beati Stephani martyris et sanctorum Gamalielis et Nicodemi.
4 II NON. Sancti Iustini confessoris Christi: de quo narratur in passione Xisti atque Laurentii, quod multos ad fidem Christi converteret, nec non et sanctorum martyrum sepeliret.
5 NON. In civitate Augusta passio sanctae Afrae martyris, cuius conversio et vita, nec non et passio, conscripta habetur. Et alibi natale sanctorum Floriani et Philistinae. csg458.136 In civitate Catalaunice depositio Memmei [Memmii] episcopi et confessoris, de quo legitur quod a beato Petro apostolo in Romana urbe episcopus ordinatus missus fuisset in Galliam csg457.106 simul cum sancto Dionysio et sancto Sexto, atque sancto Euchario ad praedicandum verbum Dei, qui etiam virtutes multas fecit, et novissime nobiliter vitam praesentem finiens, ad requiem migravit aeternam.
6 VIII ID. Romae sancti Sixti episcopi, Felicissimi, et Agapeti [Agapiti] diaconi, qui decollati sunt sub Decio. Decollati sunt cum eo et alii quatuor diaconi, Ianuarius, Magnus, Vincentius [Innocentius] et Stephanus, ut in Gestis pontificalibus legitur.
7 VII ID. In Aricio, Donati episcopi et martyris, qui, ut Gregorius in libro Dialogorum meminit, fractum a paganis calicem sanctum ad missas orando restauravit. Mediolano nativitas sancti Faustini.
8 csg458.137 VI ID. Sancti Cyriaci martyris, qui a beato Marcello papa diaconus ordinatus simul cum Sisinnio socio multa miracula fecit, sub Maximiano imperatore, et daemones ab obsessis hominibus expulit: novissime vero per Carcsg457.107pasium vicarium iussu Maximiani decollatus est cum aliis numero viginti uno.
9 V ID. Romae, sancti Romani militis, qui, confessione sancti Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari, et mox, iubente Decio, cum fustibus exhibitus et decollatus est. Et in Verona civitate passio sanctorum martyrum Firmi et Rustici, qui tempore Maximini [Maximiani] imperatoris et Anulini, consiliarii eius, passi sunt.
10 IV ID. Sancti Laurentii sub Decio, qui post plurima tormenta carceris, verberum diversorum, laminarum ardentium, ad ultimum in crate ferrea assatus martyrium csg458.138 complevit.
11 III ID. Romae natale sanctae Susannae virginis, quae fuit filia Gabini presbyteri, patris Gai [Caii] papae. Haec ergo virgo sub Diocletiano imp. passa est, eo quod nollet Maximo filio suo in coniugio sociari, sed in virginitate permanere. Hortante eam Gaio [Caio] episcopo, nec csg457.108 non et Serena Augusta, ut stabilis permaneret in fide Christi et castitate perpetua. Propter hoc iussit eam Diocletianus post alia tormenta in domo propria percuti, et sic martyrium consummavit. Praedicta vero Serena Augusta collegit corpus sanctae virginis, et sanguinem quem fuderat in eodem loco cum suo velamine tersit, et posuit in capsam argenteam in palatio suo. Ubi diu noctuque furtivis vicibus orare non cessabat, corpus autem sanctae Susannae ipsa manibus suis ornavit cum linteaminibus et aromatibus, et posuit csg458.139 iuxta corpora sanctorum in coemeterio Alexandri [Eadem habet Beda: attamen hanc historiam penitus ruere monet Baluzius ad Lactantium: 1. enim falsum est Serenam fuisse Augustam, cum unicam uxorem duxerit Diocletianus nomine Priscam. 2. Fallitur Rabanus, qui credat Diocletiano fuisse filium, cui Susannam coniugio iungere propriamque dicare voluerit; quippe nullos habuit filios Augustus, sed Valeria eius filia Galerio nupsit. 3. Illa denique Valeria coniugi supervixit et miserabili morte obiit sub Licinio. Videas tamen hac de re Aringhum Romae Subterraneae l. IV, c. 79, qui haec subiicit ex cod. ms.: «Posuit iuxta corpora sanctorum Chrisanthae et Dariae via Salaria in arenario iuxta sanctum Alexandrum in civitate Teiguna III Id. Aug.» Susannae ecclesiam a fundamentis restituit Leo III. BASN.]. Eodem die passio sancti Tiburtii martyris, de quo scriptum est in passione sancti Sebastiani martyris, quod conversum ad fidem Christi et baptizatum a Polycarpo presbytero, sanctus Sebastianus eum a fonte baptismatis suscepisset, fortiter paganis et infidelibus resisteret. Nam iussu Fabiani praesidis super prunas ardencsg457.109tes nudis pedibus incedens, in nullo laesus est: postea vero a praedicto Fabiano, machinante Torquato apostata, gladio transverberatus martyrium explevit; posthaec autem Torquatus egit ut Castulus, cetarius palatii, hospes sanctorum, fuisset arctatus, et hic tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa est super eum massa arenarii, et ipse cum palma martyrii migravit ad Christum. Quod cum fortiter csg458.140 pertulissent, et laudem Domini cantassent, iussit eos iniquus iudex ambos ibi ubi stabant lanceis per latera verberari, et ipsi per martyrii gloriam ad siderea regna migrarunt. Eodem die depositio beati Gaugerici episcopi, qui in Eposio castro ortus fuit. Hic statim in iuventute meditationi legis Dei et psalmodiae intentus fuit. Post vero a beato episcopo Rhemensium civitatis, in Cameracorensi [Cameracensi] csg457.110 civitate episcopus est ordinatus; qui multis virtutibus claruit, maxime in absolutione vinctorum qui in carceribus custodiebantur. Cum ergo eos a praesidibus qui illos in carceres miserant, absolvi non posset impetrare, ad Dominum prece fusa absolvere promeruit, qui etiam caecos illuminavit et infirmos curavit. Cum autem in episcopatu suo triginta tres annos feliciter explevit, ad Dominum migravit; quod multis csg458.141 indiciis miraculorum iuxta sepulcrum eius ita factum claruit.
12 II ID. In Sicilia civitate Catinensium natale Eupli [Euplii] diaconi, qui cum diutissime torqueretur, decollatus est a Calvisiano consulari, tempore Diocletiani et Maximiani.
13 IDIB. Romae, sancti Hippolyti, qui tempore Decii ligatus pedibus ad colla indomitorum equorum, sic per carduos ac tribulos tractus emisit spiritum, et Concordiae nutricis eius, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit, et aliorum csg457.111 novemdecim de domo eius, qui simul decollati sunt. Eodem die natale sancti Cassiani Romae, qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret; et mox spoliatus vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque pueris, quibus docendo exosus factus erat, csg458.142 data est facultas eum perimendi; at illi quantum doluerant discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxibus (sic ms.) feriebant, alii stylis vulnerabant: quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. De quo scripsit Prudentius poeta. Item eodem die Pictavis civitate depositio sanctae Radegundis reginae et in Germania provincia sancti Vigeberechti [Vuigberti] presbyteri et confessoris.
14 XIX KAL. SEPTEMB. Natale sancti Eusebii presbyteri et confessoris, qui sub Constantio imperatore Ariano, machinante Liberio [Quis ille Liberius praesul? an pontifex Romanus, qui sub Constantio fidem orthodoxam deieravit? Eusebii Acta mss. habuit Baronius: rem tamen non aperuit. BAS.] praesule csg457.112 similiter haeretico, confessionem suam complevit. Nam praedictus Constantius subrogatu Liberii includit Eusebium presbyterum in quoddam cubiculum domus suae, quod humile erat in latitudine pedibus csg458.143 quatuor, et ibi multis mensibus in oratione constanter perseverans, inclusus tamen post menses septem dormitionem accepit, Nona decima Kal. Septembris, cuius corpus collegerunt Gregorius et Orosius presbyteri, et parentes eius, et sepelierunt in crypta iuxta corpus beati Sixti martyris et episcopi, via Appia in coemeterio Callisti, ubi et titulum ipsius scribentes posuerunt pro commemoratione eius: Eusebio homini Dei. Eodem tempore auditum est a Constantio imperatore eo quod Gregorius et Orosius presbyteri colligerent corpus Eusebii presbyteri, et in eadem crypta vivum includi praecepit Gregorium. Tunc Orosius presbyter collegit semivivum beatum Gregorium csg457.113 noctu occulte propter Constantium Augustum, et emisso spiritu sepelivit eum iuxta corpus sancti Eusebii presbyteri.
15 XVIII KAL. Assumptio sanctae Mariae, csg458.144 et in Nicomedia natale sanctorum Strationis. Philippi et Eutychiani, cum sociis eorum.
16 XVII KAL. In Alexandria natale sanctorum Orionis, Aemilii, Agnati. In Perside natale sancti Thyrsii cum sociis suis.
17 XVI KAL. In Caesarea Cappadociae, Mammetis, qui temporibus Aureliani tyranni, quando persecutio maxima fuit Christianorum, cum puer esset decem annorum, relictis omnibus fugit in montem cum pecoribus suis quae ibidem pascebat, et lacte eorum vescebatur: ubi visitatio divina super illum venit, eique praesignavit qualiter pro Christi nomine pati deberet. Ergo cum ferae sylvestres ad eum venissent, ipseque sedens quotidie Evangelium legeret, mansuetissime circa eum versabantur, eorumque lacte servus Dei et se et alios pauperes in alimocsg457.114niis iuvabat. Cum audisset hoc Alexander praeses, eum inter csg458.145 feras communiter vivere, magicae arti hoc deputavit: vocatumque ad se multis tormentis afflixit, hoc est equuleo suspensum torquebat, in caminum ignis ardentis misit, et in nullo eum ignis laedere potuit: postea eum lapidare iussit, in tantum ut collectis lapidibus et in Christi martyrem proiectis pene coopertum corpus esset, quem persecutor mortuum credens secessit, sed Dominus martyrem suum illaesum servans, postea divina vocatione ad coelestia regna eum arcessivit, sicque in pace animam reddens ad aeternam requiem migravit.
18 XV KAL. Natale sancti Agapeti martyris, qui sub Antiocho rege cum esset puer annorum quindecim pro fide Christi passus est; hic nervis caedebatur et flagellis atrocissimis, fumum ignis adhibuerunt, et caldam bullientem csg458.146 fuderunt super ventrem eius, sed nihil illi nocuerunt; ad csg457.115 extremum decollatus est, et sic martyrium suum complevit.
19 XIV KAL. Natale sancti Magni, seu [pro item] sancti Andreae martyris cum sociis suis duobus millibus quingentis nonaginta septem.
20 XIII KAL. Samuelis prophetae. In Alexandria natale Dioscori, et alibi depositio Filiberti abbatis. In Lucania, sanctorum Valentiniani, Leontii. In Sinnada civitate natale sanctorum Piricii, Arci, Maximi confessoris, Pamphili, Coloni confessoris.
21 XII KAL. In Hispaniis nativitas sanctorum Vincentii et Iuliani. In Sardinia natale sanctorum Luxuri [Luxorii], Traiani. In Gavali vico Minatensi natale sancti Privati martyris.
22 XI KAL. Sancti Timothei, qui ab Antiochia veniens Romam sub Miltiade csg458.147 papa susceptus est in hospitium a Sylvestro, qui postea episcopus factus est: qui cum annum totum et aliquot menses ibi praedicans multos ad Christum convertisset, tentus a Tarquinio Urbis praefecto, et longa carceris custodia maceratus cum sacrificare idolis noluiscsg457.116set, tertio caesus, ac gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus et iuxta beatum Paulum Apostolum sepultus est. Scriptum in historia sancti Sylvestri. Eodem die Augustoduno passio sancti Symphoriani martyris.
23 X KAL. Passio trium fratrum sub Lysia praeside in provincia Lycia, civitate Aegea, hoc est, Claudii, Asterii, Neonis, quos singillatim praeses torqueri praecepit, primum Claudium equuleo suspendi, flammas pedibus ex parte laniatis adhiberi, testa acutissima et candela ardente latera eius csg458.148 aduri; Asterium vero fratrem eius similiter iussit in equuleo suspendi, carbones ardentes sub pedibus eius substerni; tertium fratrem eius, hoc est Neonem, iussit in cervice torqueri, carbones super mitti, et nervis dorsum eius caedere. Mulieres autem, hoc est, Domninam [Donuinam], et Theonillam proiicere in terram, et alapis eas caedi, et capita tondi [tonderi], et csg457.117 sic carbonibus succendi: ad extremum vero corpora eorum sacco inclusa in mare iussit demergi.
24 IX KAL. Nathale Bartholomaei apostoli, qui nomen ex Syra lingua suscepit, et interpretatur filius suspendentis aquas. Lycaoniam [In Lycaonia] praedicavit: ad ultimum in Albano maioris Armeniae urbe vivens a barbaris decoriatus, atque per iussum regis Astyagis decollatus, sicque terrae conditus, IX Kal. Septembr.
25 VIII KAL. Passio Genesii martyris csg458.149 sub imperatore Diocletiano, qui fuit primum sub gentilitate arte mimus, sed postea Christi confessor factus, multis modis a persecutoribus est cruciatus, hoc est fustibus caesus, equuleo suspensus, flammis adustus, novissime decollatus.
26 VII KAL. Natale Herenaei [Irenaei] et Abundii Romae, quos Deciana persecutione iussit Valerianus in cloaca necari: eo quod corpus beatae Concordiae in cloacam missum levaverint, et ipsocsg457.118rum quoque corpus levavit Iustinus presbyter, et sepelivit in crypta iuxta beatum Laurentium.
27 VI KAL. In Gallia Arelato civitate depositio sancti Caesarii episcopi. Augustoduno depositio sancti Syagrii episcopi.
28 V KAL. In Africa depositio sancti Augustini episcopi, qui primo de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatus, nuper a Luitcsg458.150brando rege Longobardorum Ticinis [Ticinum] relatus et honorifice conditus est. Eodem die natale sancti Hermetis martyris.
29 IV KAL. In Venusio, civitate Apuliae, natale Felicis episcopi civitatis Tubrozensis, et Ianuarii presbyteri, et Fortunatiani et Septimini, lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magnelliano procuratore XVIII Kal. Iulii, inde multis diu vinculis et carceribus macerati, et in Asia, et in Sicilia, tandem in occisione gladii consummati sunt. Natale sanctae Sabinae martyris. Eadem die celebratur decollatio sancti csg457.119 Ioannis Baptistae, qui primo in Samaria conditus, nunc in Alexandria: porro caput de Ierosolymis ad Phoenicis urbem Emissam [Edessam] delatum est.
30 III KAL. Romae natale sanctorum martyrum Felicis et Audacti, Gaudentiae virginis csg458.151 cum reliquis tribus, et depositio Agili abbatis.
31 II KAL. Treviris depositio sancti Paulini episcopi et confessoris, qui cum pro fide catholica a Constantio imperatore filio Constantini exsiliatus fuisset, ibidem requievit.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, IULIUS. <<<     >>> SEPTEMBER.
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 8 > bsbClm6343.38 > sectio 11 > Ezechiel, 18 > csg457.92 > sectio 19 > sectio 3 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 25 > csg68.398 > sectio 5 > sectio 12 > sectio 55 > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik